/p. 64/ Alex. – Sed, quaeso, quid super hoc Aristoteles
censuit? I. C. – Non, ut Plato, a motu sequentis aëris,
sed a cessione antecedentis causam accersit. Averroës[2]
vero ita scripsit: «Causa in motu lapidis post separationem
proficientis non est successio aëris, sed
translatio ipsius. Et haec est sententia Aristotelis, ut
declaratum est in libris Coeli et Mundi, et in ultimo
istius libri». Alex. – In quo ergo differt a Platone
Aristoteles?[3] I. C. – Quia ille per compulsionem
instantis aëris, hic per cessionem impulsi
id fieri arbitratus est. Alex. – Qua fretus
ratione? I. C. – Quia pulsus aër a lapide, eadem
pellit impulsione eum qui ante se est, tum ille
alium [et secundus tertium] atque is quartum, quae in loca subire
lapidem necesse est, ne vacuum detur. –
Arridetne tibi haec ratio? I. C. – Minime. Non enim
potest antecedens aër velocius moveri,
quam moveatur lapis, a quo semel impulsus
est aër ille; nam quomodo moveretur magis,
quam movens moveret ipsum? Sane magna mihi
difficultas est, ut intelligam plane qua natura
fultus aër subtrahat sese lapidi, a quo non
est per se pulsus. Quod autem nunquam pellatur
aër a lapide, ideo patet, succedit enim – inquiunt
Peripatetici – ne vacuum detur. At si impelleret,
non solum impleret vacuum, sed etiam
impelleret plenum. Nec assentior Averroi ex
mente Aristotelis dicenti aëris naturam esse ut,
semel motus, deinde seipsum moveat; non enim
deorsum motus aër, magis deorsum sese
movet, sed reciprocat et redit. Alex. – Diversam
memini me apud Themistium perlegisse